monumenta.ch > Plinius > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 88
{XIX} Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digitis computans. - Micon athletis spectatur, Menogenes quadrigis. Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensum matrem eius Demaraten sacrificantem. -